Gaius Valerius Catullus, 55 "To Camerius: What are you up to?"
Catullus is looking for his friend Camerius, while he suspects that Camerius may be in a relationship.
Tier 1
si potes, dic mihi ubi sis.
quaesivi te in Campo minore, in Circo Maximo, in tabernis quae libros vendunt, et in sacrato templo Iovis.
amice, interrogavit omnes puellas ambulantes in theatro Magni Pompeii, feminae quae serenae esse videntur.
sic ego ipse clamabam, pessimae puellae dic mihi ubi Camerius sit.
respondit, “ecce pectus meum, Camerius se ocultat inter roseas mammas.”
sed iam est labor Herculi ferre te;
amice, tu negas te esse in tam turpe re.
dic nobis ubi tu futurus sis, audax, noli te occultare.
puellae capillis flavis te tenent?
si non dicis, non habebis omnes fructus amoris.
Venus est laeta cum verbis multis.
vel, si vis, licet tibi claudere os tuum, dum ego sim pars tui amoris.
Tier 2
si forte non molestum est, oramus demonstres ubi sint tuae tenebrae.
quaesivimus te Campo minore
te in Circo, te in omnibus libellis,
te in sacrato templo summi Iovis.
amice, prendi omnes femellas simul in ambulatione Magni, (femellas) quas tamen vidi vultu sereno.
sic ipse flagitabam, pessimae puellae avelte Camerium mihi.
quaedam inquit, nudum reduc…
‘en hic latet in roseis papillis.’
sed iam labos Herculi est ferre te;
amice, negas te in tanto fastu.
dic nobis ubi futurus sis, ede audacter, committe, crede luci.
nunc lacteolae puellae te tenent?
si tenes linguam in clauso ore, proicies omnes fructus amoris.
Venus gaudet verbosa loquella.
vel, si vis, licet obseres palatum, dum sim particeps vestri amoris.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- oramus, si forte non molestum est,
- demonstres ubi sint tuae tenebrae.
- te Campo quaesivimus minore,
- te in Circo, te in omnibus libellis,
- te in templo summi Iovis sacrato.
- in Magni simul ambulatione
- femellas omnes, amice, prendi,
- quas vultu vidi tamen serenas.
- † avelte, sic ipse flagitabam,
- Camerium mihi pessimae puellae.
- quaedam inquit, nudum reduc... †
- 'en hic in roseis latet papillis.'
- sed te iam ferre Herculi labos est;
- tanto te in fastu negas, amice.
- dic nobis ubi sis futurus, ede
- audacter, committe, crede luci.
- nunc te lacteolae tenent puellae?
- si linguam clauso tenes in ore,
- fructus proicies amoris omnes.
- verbosa gaudet Venus loquella.
- vel, si vis, licet obseres palatum,
- dum vestri sim particeps amoris.
Written by Robert Amstutz