Gaius Valerius Catullus, 67 "A Conversation with a Door"
Catullus has a conversation with a door about the faithfulness of the new mistress of the house.
67.1-16
Tier 1
o ianua quae viro placet, quae parenti placet, salve, et Iuppiter te bona fortuna iuvet,
ianua, quam dicunt te Balbo (pater Caecilii) bene servisse, cum ipse senex domum habuit. Et ianua quam dicunt iterum te filio (Caecilio) male servisse, postquam senes mortuus est et nova uxor hic habitavit.
dic nobis, cur dicunt te mutata fuisse et non habuisse fidem in dominum antiquum?
(ianua dicit) “ita Caecilio placeam, cui nunc data sum, culpa non est mea, quamquam dicunt culpam esse meam. et nemo potest dicere me aliquid male facere:
verum est quod populus dicit: in omnibus culpa ianuae est, quacumque aliquid reperitur quod non bene factum est, omnes ad me clamant: ianua, culpa tua est.”
non satis est te respondere uno verbo, sed fac ut aliquis sentiat et videat.
Tier 2
o ianua iucunda dulci viro, iucunda parenti, salve, Iuppiterque te bona ope auctet,
ianua, quam dicunt olim benigne Balbo servisse, cum ipse senex sedes tenuit, quamque ferunt rursus maligne gnato, postquam facta es marita sene porrecto.
dic agedum nobis, quare feraris mutata et deseruisse fidem in dominum veterem.
“ita Caecilio placeam, cui nunc tradita sum, non culpa mea est quamquam dicitur esse mea, nec quisquam pote dicere quiquam peccatum a me:
verum istius populi qui te facit, qui quacumque aliquid non bene factum reperitur, omnes ad me clamant: ianua, culpa tua est.”
non satis est istuc te dicere uno verbo. sed facere ut quivis sentiat et videat.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- o dulci iucunda viro, iucunda parenti,
- salve, teque bona Iuppiter auctet ope,
- ianua, quam Balbo dicunt servisse benigne
- olim, cum sedes ipse senex tenuit,
- quamque ferunt rursus gnato servisse maligne,
- postquam es porrecto facta marita sene.
- dic agedum nobis, quare mutata feraris
- in dominum veterem deseruisse fidem.
- 'non (ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum)
- culpa mea est, quamquam dicitur esse mea,
- nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam:
- verum istius populi ianua qui te facit,
- qui quacumque aliquid reperitur non bene factum
- ad me omnes clamant: ianua, culpa tua est.'
- non istuc satis est uno te dicere verbo.
- sed facere ut quivis sentiat et videat.
67.17-28
Tier 1
(ianua dicit) “quomodo possum? nemo quaerit verum nec scire verum laborat?”
nos volumus te nobis dicere, noli dubitare.
(ianua dicit) “Itaque, primum, id quod de virgine data nobis dicitur falsum est. vir primus eam non tetigit (non dormivit cum ea). vir primus habuit siculam pendentem (metaphora est, membrum masculinum) languidiorem quam tenera beta. numquam sicula eius se sustulit;
Sed pater illius filii dicitur violasse lectum nuptialem et corrupisse miseram domum, sive quia impia mens ardebat caeco (sine visu) amore, seu quia filius erat stultus et habuit sterile semen, ut unde necesse erat quaerere nervosius membrum masculinum, quod posset solvere zonam virgineam.”
Tier 2
“qui possum? nemo quaerit nec scire laborat?” nos volumus: dicere nobis ne dubita.
“primum igitur, quod fertur virgo tradita nobis, falsum est. Vir prior non attigerit, cui sicula pendens languidior tenera beta. Numquam se sustulit ad mediam tunicam;
sed pater illius gnati dicitur violasse cubile et conscelerasse miseram domum, sive quod impia mens flagrabat caeco amore, seu quod natus erat iners sterili semine, ut unde nervosius illud quaerendum foret, quod posset solvere zonam virgineam.”
Tier 3 - Carmen Ipsum
- 'qui possum? nemo quaerit nec scire laborat?'
- nos volumus: nobis dicere ne dubita.
- 'primum igitur, virgo quod fertur tradita nobis,
- falsum est. non illam vir prior attigerit,
- languidior tenera cui pendens sicula beta.
- numquam se mediam sustulit ad tunicam;
- sed pater illius gnati violasse cubile
- dicitur et miseram conscelerasse domum,
- sive quod impia mens caeco flagrabat amore,
- seu quod iners sterili semine natus erat,
- ut quaerendum unde foret nervosius illud,
- quod posset zonam solvere virgineam.'
67.29-36
Tier 1
ianua, tu narras magna pietate egregium parentem. pater qui ipse minxerit in uxore sui filii.
(ianua dicit) “Et Brixia, locata sub specula (watch tower) Cycnea, ubi flavus Mella (fluvius prope Brixiam) fluit, Brixia, cara mater Veronae meae, Brixia dicit se scire non modo hoc virum eam habuisse, sed Brixia quoque narrat de Postumio et amore Corneli, cum quibus illa malum adulterium fecit.
Tier 2
narras mira pietate egregium parentem. qui ipse minxerit in gremium sui gnati.
“atque Brixia, supposita Cycneae speculae, quam flavus Mella praecurrit molli flumine, Brixia, amata mater Veronae meae, dicit non modo hoc cognitum (eam) habere, sed narrat de Postumio et amore Corneli, cum quibus illa malum adulterium fecit.
Tier 3 - Carmen Ipsum
- egregium narras mira pietate parentem.
- qui ipse sui gnati minxerit in gremium.
- atqui non solum hoc dicit se cognitum habere
- Brixia Cycneae supposita speculae,
- flavus quam molli praecurrit flumine Mella,
- Brixia Veronae mater amata meae,
- sed de Postumio et Corneli narrat amore,
- cum quibus illa malum fecit adulterium.
67.37-48
Tier 1
(ianua iam dicit) “hic aliquis dixerit: quid? quomodo tu scis omnia haec? tu ianua, cui non licet umquam abesse limine domini, nec audire populum, sed remanendum est tibi hic ligneo, soles tantum claudere aperireque domum?
saepe audivi illam feminam loquentem solam cum ancillis. saepe audivi illam feminam loquentem sua crimina furtiva voce, loquentem nomine illos viros quos dixi, ut illa expectaret nulla lingua auresque nullae esse mihi.
illa addebat virum, quem nolo dicere nomine, ne tollat rubra supercilia.
longus vir est, cui femina olim lites magnas mendaci ventre (ista femina fictum infantem in ventre suo habuit) intulit.”
Tier 2
“hic aliquis dixerit: quid? Tu, ianua, istaec nosti, cui numquam licet abesse limine domini, nec auscultare populum, sed hic suffixa tigillo, soles tantum operire aut aperire domum?
saepe illam audivi, loquentem solam furtiva voce cum ancillis haec sua flagitia, dicentem nomine quos diximus, utpote quae speraret mi nec linguam nec auriculam esse.
praeterea addebat quendam, quem nolo dicere nomine, ne tollat rubra supercilia.
longus homo est, cui falsum puerperium olim lites magnas intulit mendaci ventre.”
text
Tier 3 - Carmen Ipsum
- dixerit hic aliquis: quid? tu istaec, ianua, nosti,
- cui numquam domini limine abesse licet,
- nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo
- tantum operire soles aut aperire domum?
- saepe illam audivi furtiva voce loquentem
- solam cum ancillis haec sua flagitia,
- nomine dicentem quos diximus, utpote quae mi
- speraret nec linguam esse nec auriculam.
- praeterea addebat quendam, quem dicere nolo
- nomine, ne tollat rubra supercilia.
- longus homo est, magnas cui lites intulit olim
- falsum mendaci ventre puerperium.'
Written by Robert Amstutz